|

|
 |

|
| 1 In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. |
 |
 |
|
2 Hoc erat in principio apud Deum. |
 |
 |
|
3 Omnia per ipsum facta sunt, et sine
ipso factum est nihil; quod factum est |
 |
 |
| 4 in ipso vita erat
et vita erat lux hominum, |
 |
 |
| 5 et lux in tenebris
lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. |
 |
 |
| 6 Fuit homo missus a
Deo, cui nomen erat Johannes; |
 |
 |
| 7 hic venit in
testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per
illum. |
 |
 |
| 8 Non erat ille lux,
sed ut testimonium perhiberet de lumine. |
 |
 |
| 9 Erat lux vera,
quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum. |