|

|
 |
 |
| 10 In mundo erat, et
mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. |
 |
 |
| 11 In propria venit,
et sui eum non receperunt. |
 |
 |
| 12 Quotquot
autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui
credunt in nomine eius, |
 |

|
| 13 qui non ex
sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo
nati sunt. |
 |
 |
| 14 Et Verbum caro
factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloria quasi
Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. |
 |
 |
| 15 Iohannes
testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: "Hic erat, quem dixi:
Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat". |
 |
 |
| 16 Et de plenitudine
eius nos omnes accepimus, et gratia pro gratia; |
 |
 |
| 17 quia lex per
Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. |
 |
 |
| 18 Deum nemo vidit
umquam, Unigenitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. |